라틴어 문장 검색

et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit.
아내의 동의 아래, 판 값의 일부를 떼어 놓고 나머지만 가져다가 사도들의 발 앞에 놓았다. (불가타 성경, 사도행전, 5장2)
nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!
나는 잘못한 것이 없음을 압니다. 그렇다고 내가 무죄 선고를 받았다는 말은 아닙니다. 나를 심판하시는 분은 주님이십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장4)
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
그러므로 여러분이 서로 고소한다는 것부터가 이미 그릇된 일입니다. 왜 차라리 불의를 그냥 받아들이지 않습니까? 왜 차라리 그냥 속아 주지 않습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 6장7)
Sed postquam nil posse dolos nec pallia fraudis Fraus uidet, exit bella, fuge committitur, arma Exuit et uite partem lucratur eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:23)
et etiam a legibus permittitur vim vi repellere et fraudem fraude excludere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 246:6)
Quoad reliqua vero, fraudem fraude propellere elegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:3)
quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1820)
Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur, ne vel his adeptis nudum rerum talium natura se praebeat, sed summatibus tantum viris sapientia interprete, sui arcani consciis, contenti sint reliqui ad venerationem figuris defendentibus a vilitate secretum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:13)
Sed ex hoc praecipue bona esse convincitur quia in malum superbiae conscium sui trahit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:12)
dico enim quod ex eo solo, quod me fraudis dicis et mendacii habere calliditatem, ostendis te eiusdem erroris contagio maculari et aliud in corde retinere conceptum aliudque fallaci lingua proferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
Maius enim pravis hominibus non posset praemium exhiberi quam si suas persenserint fraudes vias impedire bonorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 5:8)
Cuius igitur industria in tanta sibi veritatis imagine posset praecavere et latentes agnoscere fraudes?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:8)
Nam, etsi alicuius astutia mulieris, quae aliquantulum in aetate processerit et Cupidinis iam persenserit arma, talibus quandoque sufficiat fraudibus obviare, mihi tamen ad istud non suffragatur aetatis auxilium, nec experientia sum edocta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:10)
Quilibet ergo marium soliditate firmati studere debent talium declinare insidias et fraudes damniferas evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:14)
Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION